Thursday, May 20, 2010

Piscatores: Gaudium et Tristitia (DeFuria)

SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 28 in De Furia; for other versions, see Perry 13.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons or accent marks - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


MACRONS. Here is the text with macrons:

Piscatorēs verriculum trahēbant; quod admodum grave cum esset, laetābantur illī, atque exsultābant, multam praedam inesse existimantēs. Eō autem extractō, piscēs quidem paucōs invēnēre, sed ingentem verriculō lapidem sustulēre. Quā re nōn mediōcriter contristātī, nōn tam dē piscium paucitāte, quam quod contrāria spērāvērunt, angēbantur. Tum vērō quīdam ex illīs, quī senior erat, nē doleāmus, inquit, amīcī; laetitiae enim, ut vidētur, tristitia soror est. Oportēbat igitur, nōs etiam, quī tantum anteā gāvīsī sumus, aliquā in rē quoque omnīno tristārī.


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Piscatóres verrículum trahébant; quod ádmodum grave cum esset, laetabántur illi, atque exsultábant, multam praedam inésse existimántes. Eo autem extrácto, pisces quidem paucos invenére, sed ingéntem verrículo lápidem sustulére. Qua re non mediócriter contristáti, non tam de píscium paucitáte, quam quod contrária speravérunt, angebántur. Tum vero quidam ex illis, qui sénior erat, ne doleámus, inquit, amíci; laetítiae enim, ut vidétur, tristítia soror est. Oportébat ígitur, nos étiam, qui tantum ántea gavísi sumus, áliqua in re quoque omníno tristári.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Piscatores
verriculum trahebant;
quod
admodum grave cum esset,
laetabantur illi,
atque exsultabant,
multam praedam inesse
existimantes.
Eo autem extracto,
pisces quidem paucos
invenere,
sed
ingentem verriculo lapidem
sustulere.
Qua re
non mediocriter contristati,
non tam
de piscium paucitate,
quam
quod contraria speraverunt,
angebantur.
Tum vero quidam ex illis,
qui senior erat,
ne doleamus, inquit, amici;
laetitiae enim,
ut videtur,
tristitia soror est.
Oportebat igitur,
nos etiam,
qui
tantum antea gavisi sumus,
aliqua in re
quoque omnino tristari.



IMAGE. Here is an illustration from the Medici Aesop, which is online at the New York Public Library website.