Tuesday, May 25, 2010

Vipera et Hydrus (DeFuria)


Vīpera ad fontem accēdēns, ex eō pōtāre solēbat. Id Hydrus, locī illīus incola, vetābat, increpāns, quod prōpriīs pascuīs nōn contenta, ad suam quoque mānsiōnem accēderet. Quae contentio cum magis magisque in diēs cresceret, in proelium tandem venīre decernunt, eā lēge, ut victōrī et tellūris et aquae iūs cēderet. Statūtō igitur proeliī tempore, rānae Hydrī odiō ad Vīperam veniunt, animumque eī, pollicitae sē sociās adfore proeliī, addunt. Commissō itaque proeliō, Vīpera cum Hydrō congreditur; sed rānae nihil ultrā praestāre cum possent, ingentem ē stagnō clāmōrem ēdidērunt. Victrix autem Vīpera, rānās, quod sē sociās pollicitae, pugnae nōn interfuissent, graviter obiurgāvit; at illae, Heus tū, dīxēre, scītō sociētātem nostram nōn manibus, sed vōce cōnstitisse.


SOURCE: This comes from the Latin translation that accompanies De Furia's edition of the Greek Aesopic corpus, published in 1810 and available at GoogleBooks. This is fable 272 in De Furia; for other versions, see Perry 90.

READ OUT LOUD. Choose which marked text you prefer to practice with - macrons (above) or accent marks (below) - and read the text out loud until you feel comfortable and confident. Then, try reading the unmarked text at the very bottom. It should be easy for you after practicing with the marked texts. :-)


ACCENT MARKS. Here is the text with accent marks, plus some color-coding for the words of three or more syllables (blue: penultimate stress; red: antepenultimate stress):

Vípera ad fontem accédens, ex eo potáre solébat. Id Hydrus, loci illíus íncola, vetábat, íncrepans, quod própriis páscuis non conténta, ad suam quoque mansiónem accéderet. Quae conténtio cum magis magísque in dies crésceret, in proélium tandem veníre decérnunt, ea lege, ut victóri et tellúris et aquae ius céderet. Statúto ígitur proélii témpore, ranae Hydri ódio ad Víperam véniunt, animúmque ei, pollícitae se sócias ádfore proélii, addunt. Commísso ítaque proélio, Vípera cum Hydro congréditur; sed ranae nihil ultra praestáre cum possent, ingéntem e stagno clamórem edidérunt. Victrix autem Vípera, ranas, quod se sócias pollícitae, pugnae non interfuíssent, gráviter obiurgávit; at illae, Heus tu, dixére, scito societátem nostram non mánibus, sed voce constitísse.


UNMARKED TEXT. Here is the unmarked text - after practicing with the marked text that you prefer, you should not have any trouble with the unmarked text:

Vipera
ad fontem accedens,
ex eo potare solebat.
Id
Hydrus, loci illius incola,
vetabat, increpans,
quod
propriis pascuis
non contenta,
ad suam quoque mansionem
accederet.
Quae contentio
cum magis magisque
in dies cresceret,
in proelium tandem venire
decernunt,
ea lege,
ut victori
et telluris et aquae ius
cederet.
Statuto igitur
proelii tempore,
ranae
Hydri odio
ad Viperam veniunt,
animumque ei,
pollicitae
se socias adfore proelii,
addunt.
Commisso itaque proelio,
Vipera
cum Hydro congreditur;
sed ranae
nihil ultra praestare
cum possent,
ingentem e stagno clamorem
ediderunt.
Victrix autem Vipera,
ranas,
quod se socias pollicitae,
pugnae non interfuissent,
graviter obiurgavit;
at illae,
Heus tu, dixere,
scito
societatem nostram
non manibus, sed voce
constitisse.



IMAGE. Here is an illustration for the story (image source) showing some bullfrogs: